Charter Document - 05260055
Charter Number: | 05260055 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Johannes capelle ducis et magister Guillelmus christianitatis decani diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constitutus in presentia nostra Haymo de Bello manso recognouit se recepisse et retinuisse ad admodiationem a viris religiosis P[] abbate et conuentu Sancti Stephani diuionensis domum eorum de Seneceio et omnes terras prata vineas et census ad eandem domum pertinentes de quibus sunt investiti excepta terra que fuit Alaufroi tenendas et habendas a pascha dominus existente annos MCC quadragesimo usque ad quindecim annos integre et continue adimplendos pro quadraginta et octo eminis bladi medietate frumenti et medietate auene de blado scilicet quod crescet in terris domus predicte et pro duobus eminis fabarum ad mensuram diuionensem tradendis et deliberandis annuatim dictis abbati et conuentui ab eodem Haymone infra festum omnium sanctorum in abbatia Sancti Stephani diuionensis usque ad terminum supradictum Ita videlicet quod idem Haymo tenetur et promisit coram nobis ponere infra quinquennium in agrementatione dicte domus et pertinentiarum ipsius triginta libras diuionenses ad visum et respectum dictorum abbatis et conuentus promittens nihilominus iuramento suo corporaliter prestito quod dictam domum et eius pertinentias aut aliquid eorumdem non vendet nec obligauit alicui seu alienabit vel in alienam manum transferet nec de voluntate dictorum abbatis et conuentus easdem domum et pertinentias seruabit et manu tenebit fideliter in eo statu quo eas recepit vel et meliori et quod fimum et stramina dicte domus non ponet in terris suis propriis vel alienis nec solummodo in terris domus predicte Elapsis vero predictis quindecim annis dicta domus et eius pertinentie cum omne augmentatione dictarum trigenta librarum ad dictos abbatem et conuentum quite et libere et absque contradictione et debitorum onere reuertentur Ita tamen quod in ultimo anno dicti abbas et conuentus se de dictis terris inuestient et dictus Haymo fructus de terris quas seminauerit recipiet et colliget et dictas quadraginta et octo eminas dicti bladi et duas eminas fabarum reddet eisdem sicuti de quintodecimo anno et de domo predicta suas pecudes extrahet et ex tunc in ipsa domo et eius pertinentiis predictis nihil poterit reclamare Et si quod absit infra predictum terminum ipsum Haymonem mori contigit heredes ipsius predictam domum et eius pertinentias predictas illo anno quo obierit tenebunt eodem modo et eodem statu quo eas dictus Haymo tenuerit vel in meliori et dictam admodiationem persoluent et anno obitus predicti Haymonis elapso predicta omnia ad iamdictos abbatem et conuentum omnino deuenient sicut superius est expressum Pro his autem omnibus melius adimplendis dictus Haymo obligauit eisdem totam terram quam habebat apud Seneceium et in finagiis eiusdem volens et concedens ut si de promissis vel de aliquo promissorum defecerit quod ipsi ad predictam terram eius pro toto defectu se teneant quousque integre compleatur In cuius rei testimonium ad preces dicti Haymonis presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC quadragesimo mense aprilis