Charter Document - 05260053

Charter Document - 05260053


Charter Number: 05260053
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Robertus Dei gratia lingonensis episcopus uniuersis presentes litteras inspecturis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod inter fratres predicatores de Diuione et abbatem Sancti Stephani diuionensis in cuius parrochiatu dicti fratres consistunt interuenit amicabilis compositio sub hac forma videlicet quod ad domum dictorum fratrum non potest aliquis parrochianus predicti abbatis ad sepulturam deferri quousque canonicus seu sacerdos parrochiatus eiusdem abbatis defunctum ad eius parrochiale monasterium presentauit et ibi missam pro illo defuncto celebrauit Quo ibidem presentato celebrataque missa canonicus seu sacerdos abbatis ducet defunctum ad domum dictorum pratrum et in introitu domus eorum accipiet medietatem candelarum et cereorum que erunt tum defuncto et fratres predicti aliam medietatem habebunt Pro aliis autem oblationibus et pro terra in qua domus dictorum fratrum sita est apud Diuionem tenentur ipsi fratres annuatim reddere abbati Sancti Stephani diuionensis quadraginta solidos diuionenses videlicet ad festum Sancti Remigii viginti solidos et ad pascha viginti solidos diuionenses predictorum has autem conuentiones debent prior et fratres predictorum diuionenses et etiam prior prouincialis suis sigillis sub forma similiter sigillare In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Datum Belne anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo nono mense augusto