Charter Document - 05260048
Charter Number: | 05260048 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis magister G[] decanus christianitatis diuionensis in domino salutem Nouerit uniuersitas vestra quod constitutus in presentia nostra Wido Patoz de Fissins dedit et concessit in perpetuum Laurentio filio suo absque reclamatione alicuius in posterum facienda omnia que habet ubicumque et quecumque sint scilicet tres operatas vinee quarum una sita est in Torculari iuxta vineam Milonis Truier altera ante domum amice la Lienarde apud Fisseium tertia en Lacorgie et duas petias terre arabilis quarum una sita est es Raueriz altera es Longes pieces et dimidiam secturam prati sitam pratellis de Fisseio et dimidium modium vini censualem situm super vinea de valle quam vineam Johannes Patoz frater dicti Widonis tenet et duo alia sextaria vini que eidem debentur Et se de predictis omnibus deuestiens dictus Wido predictum Laurentium filium suum inuestiuit volens et concedens ut de iis omnibus idem Laurentius tanquam de suis propris faciat voluntatem In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno domini millesimo ducentesimo trigesimo octavo mense decembris