Charter Document - 05260046
Charter Number: | 05260046 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Submission |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis M[] decanus oscariensis in Domino salutem Noueritis quod constituti in presentia nostra Johannes dictus Marsoille et Clara uxor eius de Roura confessi sunt se supposuisse ordinationi et voluntati venerabilis viri P[] abbatis ecclesie Sancti Stephani diuionensis super omnibus querelis actionibus et petitionibus que sibi et heredibus suis usque in hodiernum diem aduersus eundem abbatem et conuentum eiusdem ecclesie competebant quocumque mihi confessi sunt insuper dicti Johannes et Clara quod dictum et voluntatem predicti abbatis super omnibus predictis querelis firmiter et fideliter et absque contradictione obseruabunt et quod non facient aut consentient ipsos abbatem et conuentum super premissis ab aliquo molestari In cuius rei testimonium ad preces dictorum Johannis et Clare presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno Domini MCC trigesimo octavo mense Januarii