Charter Document - 05260044

Charter Document - 05260044


Charter Number: 05260044
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos decanus capelle ducis diuionensis et S[] decanus grancensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod constitutus in presentia nostra Johannes filius defuncti Robini nepotis viri venerabilis P[] abbatis Sancti Stephani diuionensis extra aveviam positus recognovit se recepisse ab abbate predicto centum viginti librarum diuionensium monete in numerata pecunia pro quibus centum et viginti libris sit ab abbate predicto receptis idem Johannes obligauit eidem abbati furnum situm in castro diuionense cum domo et appendiciis ipsiusque furnum domum et appendicias ipsius prefatus Johannes recognouit in nostra presentia esse de feodo abbatis eiusdem et obligauit idem Johannes propter hoc abbati predicto quatuor iornalia vinee qualiter sunt in territorio de Chenoves In cuius rei testimonium ad preces abbatis et Johannis predictorum presentis litteris sigilla nostra apposuimus Actum anno domini MCC tricesimo septimo mense Decembris