Charter Document - 05260043

Charter Document - 05260043


Charter Number: 05260043
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1237
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii Sancti Stephani diuionensis ordinis Sancti Augustini lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem laude dignum opus efficimus si super hiis que sunt equitati conformia petentium desideriis animamus ea propter dilecti in domino filii vestris iustis precibus inclinati ne quis infra parrochias ecclesiarum ad nos pleno iure spectantium sine assensu diocesanorum et vestro cimiterium de novo construere vel benedicere audeat salvis privilegijs romanorum pontificum auctoritate presentium districte inhibemus nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani VI ides Novembris pontificatus nostri anno duodecimo