Charter Document - 05260040
| Charter Number: | 05260040 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1237 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Laurencus de Mirabello miles crucesignatus notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego assignaui ecclesie de Mirabello tres bichetos frumenti annuatim percipiendos in molendino meo de Mirabello in festo Sancti Remigii ab illo qui molendinum illud tenierit ita videlicet quod si aliquo casu contingerit dominus molendinum predictum fromentum non posse soluere in ganagio meo de Mirabello quicquid de predictis tribus bichetis frumenti defuerit recipiatur Et quia sigillum non habeo sigillum domini Cisterciensis abbatis presentibus litteris feci apponi Hec autem assignatio facta fuit de consensu uxoris mee Margarete Datum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo septimo die sabbati ante festum beate Marie Magdalene
