Charter Document - 05260039
Charter Number: | 05260039 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Johannes capelle ducis et O[] christianitatis diuionensis decanus notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in presentia nostra Richerus de Binges et Bella uxor eius recognouerunt se vindidisse viris religiosis abbati et conuentui ecclesie beati Stephani diuionensis quicquid habebant et habere seu reclamare de iure potebant aut debebant in molendino de la Lache sito inter Janli et Nucheium et in ipsius molendini munenagio et in omnibus aliis modis et commodis eisdem abbati et conuentui in perpetuum pacifice possidenda promiserunt et dicti Richerus et Bella eisdem abbati et conuentui super omni eo quod habebant in predicto molendino et ipsius munenagio et omnibus modis et commodis et rebus aliis legitimam portare garantiam et quod in promissis vel aliquid promissorum nihil reclamabunt de cetero nec facient aut consentient per alium reclamare De pretio quidem predicte venditionis se tenuerunt predicti Richerus et Bella coram nobis integre pro pagatis Hanc autem venditionem Johannes et Lambertus fratres predicti Richeri Johannes et Odo Beletta et Aalidis liberi predictorum Richeri et Belle laudauerunt et ratam et firmam habuerunt promittentes quod contra predictam venditionem de cetero non venient nec facient aut consentient per alium venire In cuius rei testimonium presentibus litteris ad preces et instantiam predictorum Richeri et Belle Johannis Lamberti Johannis Odonis Belette et Aalidis sigilla nostra apposuimus Actum anno Domini MCC tricesimo sexto mense Decembris