Charter Document - 05260038
Charter Number: | 05260038 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod constituti in presentia nostra Johannes de Teneseio miles filius Johannis Rousset et Gertrudis eius uxor recognouerunt se vendidisse viris religiosis P[] abbati et conuentui ecclesie beati Stephani diuionensis quartam partem molendini quod dicitur molendinum Bernart quod situm est in finagio diuionense et quicquid in eadem quarta parte molendini habebat vel habere debebat tam in aquis terris blado quam in omnibus aliis commodis prouentibus et exitibus Recognouerunt etiam se vendidisse eisdem abbati et conuentui quartam partem prati siti super Oscaram versus domum Cistercij diuionensis et hec omnia pro centum et quadraginta sex libris diuionensibus monete ipsis abbati et conuentui et eorum ecclesie in perpetuum habenda pacifice et libere possidenda De dicto autem pretio se tenuerunt dicti miles et eius uxor coram nobis plenarie pro pagatis promittentes nihilominus ipsis abbati et conuentui super predictis omnibus erga omnes calumpniantes se garantiam portaturos item quod contra predictam venditionem de cetero non venient nec venire per alium facient an consentient Et si forte quod absit de predicta garantia portanda deficerent voluerunt et concesserunt ut dicti abbas et conuentus se teneant ad decimam quam habent apud Poilli et apud Fontaines sine sua aut heredum suorum reclamatione aliqua quousque abbati et conuentui predictis sit tam de sorte quam de dampnis et gravaminibus pro defectu dicte garantie habitis et illatis integre satisfactum Sciendum etiam quod predicti miles et eius uxor in nostra presentia similiter recognouerunt se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum eisdem viris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis et ipsorum ecclesie quartam partem eiusdem molendini cum pertenentiis ipsius et quicquid in eidem quarta parte habebat vel habere debebat in aquis terris blado necnon et in omnibus commodis prouentibus et exitibus Item recognouerunt se dedisse et concessisse prefatis abbati et conuentui quartam prati predicti partem promittentes super predicta donatione contra omnes calumpniantes garantiam portaturos et quod in predictis vel predictorum aliquo decetero nec per se nec per alios aliquid reclamabunt nec facient aut consentient reclamari Et si forte quod absit de predicta garantia portanda deficerent voluerunt et concesserunt dicti miles et eius uxor spontane ut dicti abbas et conuentus ad dictam decimam se teneant sine sua aut heredum suorum reclamatione aliqua quousque eisdem abbati et conuentui sit tam de sorte quam de dampnis et grauaminibus pro defectu dicte garantie factis et habitis integre satisfactum et sic predictam medietatem molendini tenebunt tunc ex dono tunc ex empto salua tamen censa quindecim minarum bladi videlicet cuius est medietas frumenti et altera avene que debentur annuatim eduensi ecclesie de medietate molendini predicti Hec autem omnia sic supradicta sunt promiserunt dicti miles et eius uxor sacramento interposito se tenere firmiter et imposterum obseruare Quod ut ratum sit et firmum ad petitionem predictorum militis et eius uxoris presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno domini MCC tricesimo sexto mense iunio