Charter Document - 05260036

Charter Document - 05260036


Charter Number: 05260036
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos J[] prior totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos bona fide promisimus venerabili patri nostro Petro abbati ecclesie nostre missam sancto spirituo singulis annis quamdiu vixerit die Jouis post Pentecostem pro ipso sollempniter celebrare et post mortem eius eadem die missam scilicet requiem eternam annuatim pro anima ipsius promisimus similiter celebrare Dictus vero abbas pro dicto anniuersario assedit de assensu decem libras diuionenses super villam que dicitur Alta Villa quam ipse abbas sicut et alia bona que plurima nostro monasterio acquisiuit quas dictas libras quicumque dictam villam tenebit vel possidebit nobis de reditibus eiusdem ville octo dies ante Pentecostem annuatim persoluere tenetur De quibus decem libris nos promisimus dicto abbati predicta die anniuersarii supradicti centum solidos ad refectionem nostram fratrumque nostrorum pariterque sororum annuatim expendere et alios centum solidos pauperibus erogare In eius rei testimonium nos supradicti J[] prior totusque conuentus et P[] abbas presentem paginam sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum anno domini millesimo ducentesimo trigentesimo quinto mense Novembris