Charter Document - 05260035

Charter Document - 05260035


Charter Number: 05260035
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos O[] decanus christianitatis et R[] decanus capelle ducis diuionensis notum facimus uniuersis presentibus et futuris quod Ermengardis filia Richardi Mauboer de cuius hereditate mouet medietas venditionis huius quod inferius notatum et Rodulphus maritus eius Mauritius de Genlliaco filius Lamberti Mauboer Petrus Libariz et Bartholomeus fratres dicti Mauritii isti omnes in nostra presentia constituti recognouerunt se vendidisse ecclesie Sancti Stephani diuionensis per manum Petri abbatis eiusdem ecclesie octavam partem redditus molendini de la Loiche cum fundo eiusdem molendini quod molendinum situm est in territorio de Genly et octo libras et [dimidiam Divionensium] de quibus ipsi tenent se penitus pro pagatis et de his se deuestierunt supradictum abbatem nomine dicte ecclesie corporaliter inuestierunt promiserunt per iuramentum suum contra istam venditionem de cetero non venire nec aliqui pro ipsis supra se et super res suas contra omnes calumpniatores perpetuo garantire et sciendum quod Johannes de Genleio filius eorum et Savoinus frater eius laudauerunt et assenserunt istam venditionem et eam promiserunt sacramento interposito supra se et supra res suas perpetuo contra omnes garantire et dictas pactiones obseruare In cuius rei testimonium ad preces supradictorum Ermengardis Rodulphi mariti sui Maurity de Genliaco Petri et Bartholomei fratrum et venerabilis Petri abbatis presentibus litteris sigilla nostra apposuimus Datum anno Domini MCCXXX quinto mense iulio