Charter Document - 05260034

Charter Document - 05260034


Charter Number: 05260034
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1235
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Robertus Dei gratia lingonensis episcopus uniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noueritis quod licet vir venerabilis et dilectus noster Petrus abbas Sancti Stephani diuionensis nos apud Asnerias et apud Aheux aliquociens hospitaliter in domibus suis receperit nos plenissime confitemur quod in eisdem locis ius aliquod procurationis non habemus sed quidquid de receptione predicta nobis factum est ex sola libertate nobis fecit Ne autem questio super hoc oriatur in posterum presentes litteras eidem abbati tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Datum anno Domini MCC tricesimo quinto mense iunio die quarta post octabas Pentecostes