Charter Document - 05260028
Charter Number: | 05260028 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie uniuersis presentes litteras inspecturis notum facimus quod quando Galterus dominus Fauverney dilectus et fidelis noster persoluet nobis vel mandato nostro trecentas et sexaginta et quindecim libras stephanienses in quibus nobis tenetur pro quinquaginta et duobus iornalibus terre et pro omnibus pratis suis que omnia pro predicta summa pecunie in manu nostra obligauit excepto prato de Champeloys nos hec tenemur eidem Galterino reddere et facere reddi absque ulla contradictione et absque ullo alio debiti onere quicunque ea teneat vel in cuiuscunque manu ea posuerimus vel obligauerimus Et in huius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum apposuimus Actum anno domini MCCXXX quarto mense Martii