Charter Document - 05260027

Charter Document - 05260027


Charter Number: 05260027
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Ferricus de Pontoilleio officialis lingonensis et R[] decanus cappelle ducis diuionensis notum facimus omnibus presentibus et futuris quod Johannes de Bera domicellus in nostra presentia constitutus recognouit se integrale recepisse a Petro abbate Sancti Stephani diuionensis octogintas et quadraginta libras stephaniensis monete pro venditione ville que dicitur Alta villa quam villam dictus Johannes dicto abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis vendidit De qua vero summa pecunie idem Johannes tenet se penitus pro pagato et de ipsa quitauit per omnia et in omnibus coram nobis supradictus Johannes predictem abbatem totamque ecclesiam In eius rei testimonium ad preces supradictorum videlicet Johannis et Petri abbatis sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roborauimus Actum anno domini millesimo ducentesimo tringintesimo quarto mense Februarii