Charter Document - 05260022

Charter Document - 05260022


Charter Number: 05260022
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo dux Burgundie uniuersis presentes litteras inspecturis salutem Nouerit uniuersitas vestra quod dominus Johannes de Tenisseio miles in nostra presentia constitutus quicquid tenebat et habebat ad vitam suam in feodum de ecclesia beati Stephani diuionensis apud villam que dicitur Cortalnon et in finagiis et pertinentiis eiusdem ville tam hominibus mansis reditibus quam aliis comodis uniuersis totum quittauit dicte ecclesie beati Stephani in manu P[] abbatis eiusdem ecclesie habendum decetero et pacifice possidendum et de hoc se deuestiens dictum abbatem nomine ecclesie inuestiuit preterea quictauit similiter dictus Johannes et concessit in perpetuum dicte ecclesie quicquid dominus Girardus Rusus miles frater suus detinet apud Cotarnoul cum illud sit sicut dicit idem Johannes de feodo predicto nec illud tenet de voluntate sua nec pro escambio seu portione hereditatis fraterna vel alia qualibet causa eidem Girardo assignauit In cuius rei testimonium presentes litteras ad instanciam dicti Johannis sigilli nostri munimine roborauimus Actum anno Domini MCC trigesimo tercio mense septembris