Charter Document - 05260021
Charter Number: | 05260021 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie notum facio uniuersis presentibus et futuris quod Villelmus dictus Muntuns de Fauuerniaco laude et assensu Beatricis matris sue et Galteri fratris sui dedit in elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani diuionensis domum suam de Diuione et curiam cum uniuersis appendiciis eiusdem domus circumque adiacentibus et diffusis Que domus et curia site sunt infra muros diuionenses et omnes census quos ipse habebat in villa diuionense similiter dedit ecclesie supradicte et de omnibus hiis se deuestiens Petrum abbatem et conuentum Sancti Stephani multis presentibus inuestiuit Petrus vero abbas et conuentus dicte ecclesie ne accepti beneficii immemores esse viderentur dederunt de bonis ecclesie sue Willelmo supradicto ducentas libras diuionense monete quas integraliter recepit Ipse vero Villelmus et Galterus frater suus iuramento corporaliter prestito tenentur et heredes eorum post ipsos supradictam elemosinam ecclesie Sancti Stephani superius annotate contra omnes perpetuis temporibus legitime garantire In huius rei testimonium ad petitionem utrarumque partium presentes litteras sigilli mei feci munimine presentem paginam roborari Actum mense maii anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio