Charter Document - 05260018

Charter Document - 05260018


Charter Number: 05260018
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus abbas Sancti Stephani diuionensis totusque conuentus eiusdem ecclesie notum facimus uniuersis quod nos dedimus et concessimus communi assensu Symoni decano Grancey toto tempore vite sue pacifice tenendam sine aliqua retemptione nostram terciam partem decimarum tam magnarum quam minutarum in omnibus prouentibus quam habebamus apud Tenisseium de quo dono tenemus et legitimam ferre garantiam contra omnes Ipse vero habito respectu ad deuotionem nostram post hoc factum pietatis intuitu et pro remedio anime sue et antecessorum suorum donauit nobis sexaginta libras stephaniensium et conuentui nostro quadraginta libras diuionenses ad unam refectionem Ipsa vero iam supradicta summa pecunie et iam dictis dicto abbati et computati fuerunt et traditi Post mortem vero dicti decani prefata decima ad ecclesiam nostram libere et integre reuertetur et ut super hoc non possit orin questio presentem cartam iam dicto decano sigillorum nostrorum munimine multis presentibus tradidimus sigillatas Anno gratie MCCXXXIII