Charter Document - 05260017
| Charter Number: | 05260017 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis P[] abbas H[] prior totusque conuentus Sancti Stephani diuionensis salutem In actore salutis uniuersitati iure dignum duximus declarandum nos de communi consensu statuisse et ordinasse quod singulis annis in Carnipriuio sacerdotum fiet distributio et erogatio panis et carnis omnibus pauperibus qui venerunt ad portam monasterii nostri in die superius annotata Ad predictam autem distributionem et erogationem faciendam assignauimus redditus ville nostre que Asneres vulgariter appellatur quam scilicet villam nostram venerabilis P[] abbas noster sicut et alia bona quam plurima nostro monasterio acquisiuit qui quidem abbas noster de statu miserabili in quo perueneramus per negligentiam abbatum qui ipsum precesserant per Dei gratiam nos extraxit Item statuimus et ordinauimus quod pronominata villa nostra alienari a monasterio nostro non possit in posterum etiam si quod absit alienaretur ad possessorem transiret cum honere memorato Statuimus etiam et ordinauimus quod abbates qui pro tempore fuerint antequam administrationem suam monasterii recipiant et antequam sibi conuentus obedienciam faciat teneantur virare omnia supradicta se firmiter seruaturos Nos vero iuravimus predictum statutum et ordinationem memoratam in perpetuum obseruare In cuius rei testimonium presentem paginam fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari Actum anno domini millesimo ducentesimo tricesimo tercio
