Charter Document - 05260015

Charter Document - 05260015


Charter Number: 05260015
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dux Burgundie notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego laude et assensu uxoris mee Yolandis ducisse Burgundie villam de Asneriis sitam prope villam de Aqueductu quam mihi antea vendiderant dominus Bartholomeus dictus Scambio miles et Sebilla uxor eius vendidi concessi et tradidi ecclesie beati Stephani diuionensis et canonicis ibidem Deo seruientibus per manum P[] abbatis ipsius ecclesie una cum appendiciis pertinenciis et iuribus eiusdem ville videlicet recepto sine manerio de Crotis finagiis territoriis pratis terris nemoribus vineis aquis stannis pasturagiis iusticia maiorum et minorum reditibus prouentibus nec non et aliis commodis uniuersis ipsius ecclesie habendam cum predictis in perpetuum et pacifice possidendam in ea maneria in quia dictus Bartholomeus et Sebilla uxor eius eandem tenuerunt et possederunt Sciendum etiam quod quicquid dictus Bartholomeus et Sebilla uxor eius in predicta villa seu pertinenciis eiusdem habebant vel habere poterant et quam eam mihi vendiderunt ipsi ecclesie totum quittaui et concessi perpetualiter habendum et tenendum Nihil de hiis que mihi vendiderant idem H[] et uxor eius Sebilla in dicta villa seu pertinenciis eiusdem retinendo Teneor autem predictis abbati et conuentui sancti Stephani villam supra nominatam cum pertinentiis ipsius in perpetuum garantire contra omnes De pretio autem venditionis ville predicte videlicet trium milium librarum Stephaniensium me teneo penitus pro pagato et de dicta villa et pertinenciis ipsius me deuestiens ipsum abbatem nomine ecclesie beati Stephani inuestiui de eadem In huius rei testimonium presentes litteras ego dux et Yolandis uxor mea sigillorum nostrorum munimine roborauimus Actum Castellioni anno domini MCC tricesimo secundo mense octobris