Charter Document - 05260014

Charter Document - 05260014


Charter Number: 05260014
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guillermus archidiaconus lingonensis et magister Henricus de Musceio canonicus et oficialis lingonensis omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem in Domino Nouerit uniuersitas vestra quod Jaffetus ciuis lingonensis et Margareta uxor eius et Joannes filius eiusdem Margarete in presentia nostra constituti et ad hoc adducti spontanea voluntate recognouerunt quod ipsi vendiderant domino abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis caminum qui est continguus domui magistri Simonis cum coquina que retro est et cum talamis priuatis sicut paries diuidit qui paries erit communis utrique parti et cum omnibus aliis appenditiis suis que retro sunt pro quadraginta libris lingonensibus recognouit etiam dictus Joannes volentibus et laudantibus dicto Jaffeto et Margareta quod ipse erat extra aueriam eorum et quod ipse nec per se nec per alium deinceps reclamaret promiserunt iterum dicti tres scilicet Jaffetus et Margareta et Joannes fide interposita se hanc venditionem firmiter obseruare et domino abbati et conuentui contra omnes legitimam ferre garantiam et se pagatos de dicta pecunia recognouerunt hanc venditionem laudauerunt filii et filie eorum Guillemote Tholocaste Anneloz Guioz et Hugonoz In cuius rei testimonium ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigillis nostris fecimus sigillari Actum anno gratie MCCXXX secundo mense Augusto