Charter Document - 05260013

Charter Document - 05260013


Charter Number: 05260013
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Guillermus archidiaconus lingonensis et magister Henricus de Musceio canonicus et officialis curie lingonensis omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem in domino Nouerit uniuersitas vestra quod Simon presbiter de Banna et Raaudus presbiter de Marcilleio in presentia nostra constituti et ad hoc adducti recognouerunt spontanea voluntate quod ipsi vendiderant domino abbati et conuentui Sancti Stephani diuionensis domum que fuit magistri Simonis archidiaconi que sita est ante portam claustri iuxta domum Jaffot pro sexaginta et vindecim libris lingonensibus de quibus confessi sunt se esse pagatos et promiserunt bona fide quod ipsi super hac venditione dicto abbati et conuentui tanquam executores testamenti prefati archidiaconi legitimam portabunt garantiam In cuius rei testimonium ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigillis nostris fecimus sigillari Actum anno gratie MCCXXX secundo mense Augusto