Charter Document - 05260008
Charter Number: | 05260008 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego R[] capelle ducis et ego B[] christianitatis diuionensis decani notum facimus uniuersis quod Aubricus Galarz et filii eius videlicet Hemericus Petrus et Bartolomeus in nostra presencia recognouerunt se esse homines Sancti Stephani diuionensis et de dominio Aqueductus qui si a dicto dominio recedent cometa de prahebis quam tenent a Petro abbate dicte ecclesie pro qua dum ibi manebent tales debent dicto abbati reddere redditus quales ceteri homines dicte ville reddere consueuerunt licet ipsa cometa seminibus vel segete sit vulgata vel cooperta tamen ad dictam ecclesiam libere et absque contradictione sicuti erit cum seminibus vel segete reuertetur hec omnia dictus Galarz et eius dicti filii sacramento corporali interposito firmiter obseruare promiserunt In cuius rei testimonium ad preces supradictorum Aubrici Galarz et filiorum eius sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus Actum anno Domini MCC tricesimo secundo