Charter Document - 05260005

Charter Document - 05260005


Charter Number: 05260005
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Verricus de Ausonia de omnibus debitis et querelis quibus [] eidem tenebant tam in capite quam in membris dictam ecclesiam penitus acquitauit Preterea octo modios [] eidem reddere tenebant annuatim et omnia que apud Genleium Varranges et salutem de possessionibus et rebus [] habebat tam in hominibus quam in reditibus molendinis terris et pratis que a Stephano quondam abbate et a conuentu [] pro sexcentis et quadraginta libris stephaniensibus titulo pignoris obligata tenebat supradicte ecclesie resignauit et in omnibus [] similiter quittauit Pro huiusmodi vero quittatione P[] abbas et conuentus jam dicte ecclesie dederunt et concesserunt eidem et heredibus suis quodquod habebant apud Vilote et Crisse in omnibus commodis que supradictis P[] abbas acquisiuit et quatuor falcatas prati apud Genle in Bruel et in Maubiez et vineas quas idem P abbas emit ab abbate et conuentu Tullei videlicet unum iornale in Bergis et quator iornalia in Combis iure hereditario possidenda et pro remedio anime sue et antecessorum suorum anniuersarium celebrabunt annuatim in crastino inuentionis beati Stephani et ipsa die dictus conuentus procurabitur de XX solidis in furno sancti Petri annuatim percipiendis In cuius rei testimonium nos G[] abbas cisterciensis ad preces supradicti Verrici presentes litteras sigilli nostri munimine roboramus Actum anno domini MCC tricesimo primo