Charter Document - 05260002
Charter Number: | 05260002 |
---|---|
Cartulary Title: | Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Petrus dictus Cointes dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam dicto et prioratui Mirebelli medietatem decime quam habet in territorio de Roortes apud Mirebellum pro remedio anime sue et uxoris sue Adeline defuncte Aliam vero partem inuadiauit dictus Petrus Petro abbati Sancti Stephani diuionensis pro LX solidis diuionensibus quam medietatem debet facere valere unam minam bladi si non valeat si vero plus valeat totum erit ecclesie supradicte In cuuis rei testimonium ego R[] decanus capelle ducis et ego O[] decanus christianitatis diuionensis ad preces supradicti Petri sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus Actum anno domini MCC tricesimo mense aprili