Charter Document - 05260001

Charter Document - 05260001


Charter Number: 05260001
Cartulary Title: Essai sur le douaire dans l'ancienne Bourgogne et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de Dijon de 1230 à 1250.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Bartholomeus Achius et uxor eius Agna vendiderunt et concesserunt Petro abbati et ecclesie Sancti Stephani diuionensis domum suam cum duobus bancis et appendiciis suis que sita est inter domum Joannis Teste et domum dominici le Loscaret a strata publica usque ad aliam stratam retro de quibus se deuestierunt et dictum abbatem inuestierunt et de garantia portanda se et sua in manu dicti abbatis obligauerunt de pretio dicte venditionis videlicet de centum et duodecim libris recognouerunt in integrum se esse pagatos Hanc vero venditionem Odo frater dicti Bartolomei acceptauit et laudauit In cuius rei testimonium ego R[] decanus capelle ducis et ego O[] decanus christianitatis diuionensis ad preces supradictorum Bartolomei et Agne sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo