Charter Document - 05251049

Charter Document - 05251049


Charter Number: 05251049
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1219
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ego Odo dominus Montis Acuti notum facio vniuersis presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem virum P[] abbatem sancti Stephani diuionensis ex una parte et inter B[] militem de Marne ex altera questio uerteretur super quadam petia uinee que est in comba Johannis Molendinarij in manso Johannis Carpentarij compromissum fuit huic inde in dominum Hodonem clericum de sancto Michaele et dominum Johannem Bertelais militem per quos tota controuersia pacificata fuit in hunc modum dictus siquidem miles aquitauit penitus prenominato abbati et ecclesie sancti Stephani diuionensis supra memoratam petiam uinee saluis quatuor decim denariis censualibus de martio in martium persoluendis et mansum supradictum abbas vero de bonis ecclesie dedit prefato militi nouem libras diuionensis monete dicta uero composito facta fuit laudantibus et consentientibus Marcella uxore et Arnulpho filio uxoris militis supradicti quod ut ratum et firmum maneret ad peticionem utriusque partis sigillo meo presentem paginam roboraui Actum Diuione anno gratie MCCXIX mense februarij dominica bordarum