Charter Document - 05250083
Charter Number: | 05250083 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego R[] capelle ducis et ego Odo christianitatis decanus divionensis notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod Geruasius dictus Chaucharz burgensis Diuionis vendidit et tradidit laude et assensu vxoris sue Agne et Bertrandi generis sui venerabili uiro Petro abbati et ecclesie sue sancti Stephani diuionensis domos suas lapideas et ligneas sitas in castro Diuionis ante furnum eiusdem castri una cum appendiciis predictarum domorum circumquaque diffusis quas domos et appendicias Johannes Chaucharz defunctus frater dicti Geruasii tenuit et possedit Preterea uendidit et concessit idem Gervasius laude et assensu predictorum dicto abbati et ecclesie sue domum et mansum suum situm retro capellam ducis qui fuit Bone Sororis dicte Belle et hec omnia predicta pro precio trecentarum librarum stephaniensium concessit predicto abbati et ecclesie sue sancti Stephani habenda in perpetuum et pacifice possidenda quod precium dictus Geruasius confessus est coram nobis se in solidum recepisse et de omnibus hiis supradictis se deuestiens coram nobis predictum abbatem inuestiuit hanc autem uenditionem iam dicti Geruasius et Bertrandus ratam habentes et acceptam sacramento interposito promiserunt supradicto abbati suisque successoribus et ecclesie sue sepe dicte de omnibus supradictis legitimam in qualibet curia portare garantiam Et ut hoc ratum et inconcussum in posterum permaneat ad preces supradicti Geruasii et aliorum prenominatorum presentes litteras predicto abbati tradidimus sigillorum nostrorum munimine roboratas Actum est anno Domini MCC vicesimo nono mense septembri