Charter Document - 05250082
Charter Number: | 05250082 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo maior comunie Diuionis omnes que scabini eiusdem ville notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod Gervasius dictus Chaucharz burgensis Diuionis uendidit et tradidit laude et assensu vxoris sue Agne Bertrandi generis sui et uxoris eiusdem B[] Clare scilicet venerabili viro Petro abbati et ecclesie sue sancti Stephani diuionensis domos suas lapideas et ligneas sitas in castro Diuionis ante furnum eiusdem castri una cum appendiciis predictarum domorum circumquaque diffusis quas domos et appendicias Johannes Chaucharz defunctus frater dicti Geruasii tenuit et possedit Preterea uendidit et concessit idem Gervasius laude et assensu predictorum iam dicto abbati et ecclesie sue domum et mansum suum situm retro capellam ducis qui fuit Bone Sororis dicte Belle et hec omnia predicta pro precio trecentarum librarum stephaniensium concessit predicto abbati et ecclesie sue sancti Stephani habenda in perpetuum et pacifice possidenda quod precium iam dictus Geruasius confessus est coram nobis se in solidum recepisse et de hiis omnibus supradictis se deuestiens coram nobis predictum abbatem inuestiuit hanc autem uenditionem iam dicti Geruasius et Bertrandus ratam habentes et acceptam sacramento interposito promiserunt supradicto abbati suisque successoribus et ecclesie sue sepe dicte de omnibus supradictis legitimam in qualibet curia portare garantiam Et ut hoc ratum et inconcussum inposterum permaneat ad preces supradicti Geruasii et aliorum prenominatorum presentes litteras predicto abbati tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Actum est anno Domini MCC vicesimo nono mense septembri