Charter Document - 05250069
Charter Number: | 05250069 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego R[] decanus ego H[] cantor capelle ducis diuionensis notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod Villana mulier et Henricus filius eius in presentia nostra constituti recognouerunt se uendidise et tradidisse P[] abbati et ecclesie sancti Stephani diuionensis stallum situm in burgo Diuionis iuxta stallum domus Teste dasne ex una parte et iuxta stallum domus Symonis Crassi ex altera pro pretio triginta unius librarum Diuionis quod pretium confessi predicti Villana et Henricus in integrum recepisse ab ipso abbate quia uero abbas et conuentus Vngiaci super dictum stallum habebant quinque solidos censuales domino abbati sancti Stephani et ecclesie sue assignauerunt dicti venditores illos quinque solidos super domum suam antequam situm est dictum stallum laude et assensu Vuillermi de Trecluyns et Margarite uxoris eius filie dicte Uillane ita quod quicumque dictam domum tenebit predictos quinque solidos ecclesie beati Stephani annuatim persoluet predictus siquidem Vuillermus et Margarita uxor eius de garantia portanda ecclesie sancti Stephani supra premissis contra omnes et sua obligauerunt ita quod si in garantia portanda deficerent abbas teneret dictam domum super quam assignati sunt dicti quinque solidi censuales et bannum nihilominus situm iuxta stallum supra dictum eisdem Vuillermo et Margarite titulo pignoris obligatum In huius ergo rei testimonio sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus ad preces utriusque partis Actum est anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo sexto