Charter Document - 05250068

Charter Document - 05250068


Charter Number: 05250068
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Villermus miles de Chays notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod ego quitaui Deo et ecclesie beati Stephani diuionensis quicquid calumpniabam apud Genle tam in molendinis hominibus pratis terris maxime in prato quod dicitur despallart et in decimis de Chandostre quam in omnibus aliis que dicebam mouere de casamento meo et omnia que tenebat Verricus de Ausona titulo pignoris nomine ecclesie supradicte beati Stephani diuionensis et sciendum est quod omnia supradicta apud Genleium sita teneor ecclesie sepe dicte contra omnes guarantire et pro quitacione ista et guarantia potanda Petrus abbas ipsius ecclesie dedit mihi Villermo militi de Chays quadraginta libras diuionenses de bonis eiusdem ecclesie In huius rei testimonium presentem paginam ego Villermus miles de Chays sigilli mei munimine roboraui et ad preces meas Huo dominus de Maille presentibus litteris sigillum suum apposuit et hoc factum consensit laudauit et approbauit Actum anno Domini MCC vicesimo quinto mense augusti