Charter Document - 05250067
Charter Number: | 05250067 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbatj monasterij sancti Stephani diuionensis diocesis lingonensis salutem et apostolicam benedictionem Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum multa de bonis monasterij tue cure commissi alienata sint illicite ac distracta reuocare tibi ad ius et proprietatem ipsius de nostra permissione liceret Nos igitur tuis deuotis precibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus ut ea que de bonis prefati monasterij alienata inueneris illicite uel distracta ad ius et proprietatem ipsius legitime tibi liceat reuocare Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani XIIJ calendas iulij pontificatus nostri anno octauo