Charter Document - 05250065
Charter Number: | 05250065 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Sulco abbas Theoloci totusque eiusdem ecclesie conuentus salutem in Domino uniuersitati uestre notum facimus quod nos uendidimus viris religiosis P[] abbati et conuentui sancti Stephani dyuionensis domum nostram quam habemus apud Dyuionem iuxta domum sancti Antonii extra muros cum orto dicte domus et omnibus aliis que sunt infra clausuram dicte domus et omnes vineas quas circa Dyuionem habebamus usque ad trigenta uigeria et amplius si fuerint Si uero minus fuerint nos fratres theolocenses perficere non tenemur Excipimus et nobis retinuimus vineam Humberti cognomento Nobilis vendidimus et omnem terram arabilem quam circa Dyuionem infra tres leugas habebamus et omnia prata que habebamus apud Maigne cum usuarias circa decem et octo falcatas pro sexcentis libris stephanienses et de omnibus supradictis dictum abbatem et conuentum sancti Stephani dyuionensis inuestiuimus et nos deuestiuimus Preterea dictus abbas et conuentus sancti Stephani dyuionensis quittauerunt nobis in perpetuum trigenta asmatas bladi quas eis annuatim reddere consueueramus pro grangia nostra de Fagia Nos uero tenemur dictis abbati et conuentui sancti Stephani omnia predicta contra omnes homines legitime garantire In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roborauimus Actum anno gracie MCCXIIII mense februario