Charter Document - 05250063

Charter Document - 05250063


Charter Number: 05250063
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1224
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Renaudus Dei gracia prime lugdunensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino noueritis quod nos uenditionem quam frater Sulco abbas Theoloci fecit de domo sua lapidea apud Dyuionem terris arabilibus pratis et vineis que habebat abbacia Theoloci apud Dyuionem Petro abbati sancti Stephani dyuionensis et conuentui eiusdem ecclesie sicut in litteris super hoc confectis plenius continetur Ratam habemus et approbamus et sigilli appensione confirmamus et huius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC vicesimo quarto