Charter Document - 05250058

Charter Document - 05250058


Charter Number: 05250058
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1222
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego H[] diujna miseratione lingonensis ecclesie minister humilis notum facio presentibus et futuris quod Iohannes de Monte Regali dominus de Tar dedit et concessit Deo et ecclesie sancti Iulianj domum com manso et com omnj edificio quod dominus Volandus quondam presbiter sancti Iulianj ibidem edificauit Ita tamen quod medietatem fructus arborum qui creuerit in virgerio dicti mansi quandiu vixerit percipiet post decessum ipsius Iohannis dominj de Tar in curatus dicte ecclesie totum fructum dicti virgerij pacifice et integre possidebit Ita quod heredes domini de Tar in supradictis nichil iuris habebunt In cuius rei testimonjum ad petitionem utriusque partis scilicet dominj Johannis et in curati ecclesie sigillum nostrum duximus apponendum Actum est hoc apud Diuionem anno Domini MCCXX secundo mense nouembrj proxima die sabatj post octabas sancti Martjnj