Charter Document - 05250053

Charter Document - 05250053


Charter Number: 05250053
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia lingonensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino noueritis quod nos inspectis predecessorum nostrorum autenticis in quibus abbati sancti Stephani dyuionensis cura ecclesiarum suarum et potestas instituendi et destituendi canonicos in eisdem plene conceditur nec non confirmationibus romanorum pontificum ab ipso abbate super huiusmodi iuridictione obtentis considerato etiam quod si canonici in eisdem ecclesiis constituti non possent amoueri ab ipsis contra abbatem suum possent interdum habere materiam malignandi sic que rebellionis et discordie causa ipsi abbati et successoribus eius in posterum oriretur sicut venerabilis pater Willermus nunc Dei gratia Remensis archiepiscopus qui nos immediate precessit toto tempore suo substinuerat nos similiter toto tempore nostro substinebimus ut super institutione aut destitutione canonicorum in ecclesiis suis consueta et concessa sibi a predecessoribus nostris iurisdictione utatur saluo iure ecclesie lingonensis et successorum meorum post decessum nostrum In cuius rei testimonium et munimine presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo primo