Charter Document - 05250051
Charter Number: | 05250051 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbatj sancti Stephani diuionensis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium precibus dignum est nos facilem prebere assensum et nota que arationis tramite non discordant effectu prosequente complere eapropter dilecte in Domino fili tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu iurisdictionem instituendi ac destituendi canonicos tuos in ecclesijs tuis in quibus dinosceris curam animarum habere a te ac predecessoribus tuis habitam hactenus pacifice in eisdem sicut eam iuste obtines et quiete auctotarite tibi apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petrj et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Viterbij II idus aprilis pontificatus nostri anno quarto