Charter Document - 05250035
Charter Number: | 05250035 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes quicumque uiderint presentem paginam quod ego Petrus Biauspois et fratres mei scilicet Henricus et Mauritius clericus duo iornalia terre arabilia que sunt sita in territorio de Marliens concedimus in perpetuum et donamus in elemosinam fratribus Domus Dei de Broischon ipsi uero fratres predicte Domus Dei considerantes et uidentes bonum esse et ut etiam res ipsa maneret firmior atque stabilior de bonis suis sex libras diuionenses et unam minam frumenti nobis donauerunt ad preces autem utriusque partis magister R[] decanus capelle ducis et decanus oscariensis ad confirmationem istius elemosine sigillorum suorum apposuerunt firmamentum Actum est hoc Uerbi incarnati anno millesimo ducentesimo decimo sexto mense maio