Charter Document - 05250034

Charter Document - 05250034


Charter Number: 05250034
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo dux Burgundie notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego dedi concessi capitulo capelle mee Diuionis bannum meum quod ego habelam apud Diuionem et totum emolumentum quod ex eo proueniet uiginti libris exceptis quas ego dederam Nicolao Cantori et Joanni Chauchart et aliis quoque uiginti libris quas iam similiter concesseram magistro Calonibo thesaurario predicte capelle illud coram omnibus notum fieri uolo quod ego eiusdem banni iustitiam mihi retinui ne ergo istud imposterum ab aliquo uiolari uel imutari posset predictam donationem sigilli mei munimine roboraui Actum hoc anno ab incarnatione Domini MCCXV