Charter Document - 05250033

Charter Document - 05250033


Charter Number: 05250033
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willermus de Uirgeio et dominus Mirebelli tam presentibus quam futuris notum facio quod ego dedi canonicis sancti Stephani diuionensis in eschangio propter terram ipsorum quam ab eis habui X et IX iugera terre arabilis Octo inancingiis que sunt super uiam que tendit apud Bellimontem octo in canpo qui nominatur Turemial tres super uiam que tendit apud Pontem eilum Si quis de predicta terra aliquam moueret querelam ego Willermus et heredes mei tenemur iam dictis canonicis plenariam portare guarantiam et ut hoc ratum habeatur presenti scripto sigillum meum adposui Actum est hoc ab incarnacione Domini anno MCCVX