Charter Document - 05250031
| Charter Number: | 05250031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1215 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio abbati sancti Stephani diuionensis lingonensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem iustis petentium precibus dignum est nos facilem prebere assensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere eapropter dilecte in Domino fili tuis iustis precibus grato concurrentes assensu potestatem instituendi ac destituendi seruitores ecclesiarum prioratuum ad tuum monasterium pertinentium quam in eisdem tu ac predecessores tui hactenus habuisse noscimini sicut eam iuste obtines et quiete auctoritate tibi apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Viterbii XIIII calendas julii ponticatus nostri anno septimo decimo
