Charter Document - 05250028
Charter Number: | 05250028 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Iterus dominus de Cocio notum facio presentibus et futuris quod ego elemosinam illam quem Bartolomeus presbiter de Sarigneio et J Munerius in uilla Sarignei ecclesie sancti Stephani diuionensis dederunt eidem ecclesie concedo in perpetuo obtinendam scilicet uineas prata domos mansos et alia tenementa hoc tamen saluo quod ego iam dictus Iterus dominus de Cocio in eadem elemosina talem iustitiam habeo de cetero qualem debeo habere in prioratu sancti Sequani qui est apud Sarigneium et ut hoc ratum habeatur presentem paginam sigillo meo feci roborari Actum hoc est anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertio decimo