Charter Document - 05250025
Charter Number: | 05250025 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Iterus dominus de Toceio notum facio presentibus et futuris quod ego elemosinam illam quam Bartholomeus presbiter de Sarrineio et J Munerius in villa Sarrineii ecclesie sancti Stephani diuionensis dederunt eidem ecclesie concedo in perpetuum obtinendam scilicet vineas prata domos mansos et alia tenementa hoc tamen saluo quod ego iam dictus Iterus dominus de Toceio in eadem elemosina talem iusticiam habebo de cetero qualem debeo habere in prioratu sancti Sequani qui est apud Sarrigneium Et ut hoc ratum habeat presentem paginam sigillo meo feci roborari Actum hoc est anno ab incarnatione domini MCC tercio decimo