Charter Document - 05250022

Charter Document - 05250022


Charter Number: 05250022
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guillermus miseratione diuina lingonensis episcopus presentes litteras inspecturis notum facio quod Guido dominus Tilicastri laude et assensu Guillerme uxoris sue et ministralium bosci qui sui sunt uidelicet Petri et Humberti de Verones et Petri de Borberayn dedit et concessit in perpetuam elemosinam beate Marie et fratribus Domus Dei de Tilicastro plenarium usuarium in nemore iacente de Velort ita quod uendere uel dare eis non licebit et in nemore stante retortam et flellum et omnia que ad charucham et ad bigam reparandam necessaria fuerint si eundo uel redeundo de bosco frangi contigerit et ut hoc firmius obseruetur In huius rei testimonium presenti pagine sigillum meum apposui Actum anno domini MCCXII