Charter Document - 05250018

Charter Document - 05250018


Charter Number: 05250018
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nouerint omnes presentem paginam inspecturi quod Martinus de Roura laude et assensu care uxoris sue et Lamberti filii sui dedit in elemosinam Domui Dei de Braschon tres iornellos terre sitos prope grangiam de Marliens quam est eiusdem Domus Dei in perpetuum possidendos Ipse autem recepit cum uxore sua de bonis predicte Domus Dei ix libras diuionenses Ad preces uero eiusdem Martini et uxoris sue Andreas oscariensis decanus presentem paginam sigillo suo roborauit Actum est istud Uerbi incarnati anno MCCIX mense nouembri In uigilia Beati Martini presentibus Aymone magistro et capitulo eiusdem domus testibus Ingerranno pagano Sulpicio et Hugone de Pereria fratribus et Roberto de Manso Hugone de Franlero qui hoc laudauit et concessit quia dicebat hoc esse de chasamento suo