Charter Document - 05250012
Charter Number: | 05250012 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Robertus Dei gratia lingonensis episcopus notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod domina Getrudis de Mayre perpetuo dedit in elemosinam Deo et Domui Dei de Tilicastro usuarium in omnibus iisque habet apud Mayre et in finagio uidelicet in bosco in plano in aquis et pasturis hoc autem factum est laude et assensu Guidonis domini de Sauz de cuius feodo est elemosina nominata preterea Bartolomeus de Sauz et Finiaus frater eiusdem dederunt in perpetuam elemosinam Deo et dicte Domui de Tilicastro laude et assensu Guidonis domini Salionis de cuius feodo res mouet usuarium in omnibus hiis que habent apud Mayreum et in finagio in omnibus prouentibus tam in bosco quam in plano et aquis et pasturis preter usum omnium hanc autem elemosinam laudauerunt Arambors uxor dicti Bartholomei et Jacobus et Juliet filii sui et Satrons uxor diti Finel et Uienet et Bonus Valet filii sui in cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei munimine roboraui Actum anno gratia millesimo ducentesimo septimo