Charter Document - 05250008
Charter Number: | 05250008 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego H[] Dei gratia Eduensis et Virgei decanus et cancellarius ducis Burgundie notum facio quod Gilua domina Mirebelli et Autrei et filii eius Villermus Huo et Guido nepotes uidelicet mei me in manu conuentus ecclesie sancti Stephani diuionensis responsorem fideiussorem constituerunt de obseruandis paccionibus que inter eundem conuentum et dictam dominam et filios eius facte sunt super decima[m] Mirebelli sicut in carta eiusdem domine nouiter conscripte et eius sigillo signate idem intus continentur Ego quoque predicto conuentui promisi quod si dicta domina uel filii eius de ipsis pactionibus aliquatenus resilirent [uerint] Ego responsor fideiussor ab eisdem institutus easdem pactiones et fideliter obseruari [facimus bona] fide firmiter manutenebo In huius rei testimonium presentem paginam sigilli mei munimine [roboraui] Auctum anno gratie millesimo ducentesimo tercio