Charter Document - 05250007

Charter Document - 05250007


Charter Number: 05250007
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus Dei gratia abbas sancti Stephani diuionensis et conuentus eiusdem ecclesie presentibus et futuris notum facimus quod nos bona fide promisimus et garantauimus magistro Hugoni de Chavoigneio canonico nostro qui prioratum Fauvernei nobis edificauit quod quicumque post eius obitum uineas quasidem magister apud Aqueductum tenebat possederit singulis annis in die anniuersarii eiusdem Hugonis unum refectionem usque ad xl solidos nobis exibebit si uero prior Tilecastri easdem uineas de xl libris stephaniensibus redimere uoluerit ipse xl libre in reditibus acquirendis ad iandictam refectionem singulis annis faciendam muterentur hec autem ut prescripta sunt fideliter manutenere et adinplere bona fide in osculo pacis eidem magistro Hugoni promisimus et guarantiuimus in testimonium autem huius rei presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roborauimus sub anathematis sententia inhibentes nequis hoc factum infringere aliquando presumat uel uiolare Auctum anno gratie M ducentesimo