Charter Document - 05250005

Charter Document - 05250005


Charter Number: 05250005
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego N[] Dei gratia magister Mormenti et conuentus eiusdem domus omnibus presentem paginam inspecturis notum facimus quod cum nos deberemus ecclesie sancti Stephani diuionensis lx minas bladi pro loco puteoli singulis annis reddendas apud Diuionem talis inter nos et eamdem ecclesiam facta est de assensu partium commutatio quod nos omne tenementum quod habebamus apud Diuionem et in locis circumiacentibus in uineis in agris in pratis in domibus et in alijs quibus conque rebus eidem ecclesie dedimus in perpetuum et concessimus Abbas autem et canonici eiusdem ecclesie nos et domum nostram de iam dictis lx minis censualibus in perpetuum acquitauerunt sub tali conditione quod nos centum et octoginta libras pruuinensium pro melioratione iam dicte commutationis prefato abbati et ecclesie sancti Stephani Diuionis persoluemus terminis subnotatis xl scilicet libras pruuinensium quas usque ad obtauas instantis pasce absque dilatione eidem ecclesie uel mandato eius persoluere tenemur quod ego N[] scilicet magister Mormenti et conuentus nostri Girardus textor dato sacramento promisimus et firmauimus Porro reliquas centum et quadraginta libras eidem ecclesie uel mandato eius usque ad obtauas instantis Pentecostem tenemur persoluere Que si tunc non fuerint persolute usque ad obtauas sancti Remigy poterit differri solutio ita tunc quod nos dictas centum et quadraginta libras cum custis et grauaminibus scilicet xii denarios de una quaque libra de nundinis in nundinas his quibus iam dicta ecclesia tenetur de mandato ipsius ecclesie persoluemur Preterea si quod absit nos iam dictas centum et quadraginta libras cum grauaminibus prenotatis usque ad obtauas sancti Remigy in integrum et plenarie non persoluimus supradicte lx mine censuales ad iam dictam ecclesiam sancti Stephani libere sicut prius et sine aliqua contradictione et reclamatione reuerteretur et nos de centum libris iam dictam ecclesiam in perpetuum acquitauimus ita quod eas ulterius non poterimus reclamare et predictus abbas et ecclesia centum et quadraginta libras nobis tenentur restituere Pro certitudine autem et recognitione huius pactionis omnia instrumenta quod idem abbas et ecclesia nobis de hac commutatione fecerunt in sequestra manu apud clara ualem de utriusque partis assensu reposita sunt quousque dicta pecunia centum et quadraginta librarum cum grauaminibus prenotatis si interuenerint his quibus iam dicta ecclesia teneatur de mandato ipsius ecclesie sicut supradictum est plenarie et in integrum fuerit persoluta Que profecto persolutio quandocunque usque ad obtauas sancti Remigy plenarie sicut dictum est facta fuerit prefata instrumenta nobis sine contradictione statim reddentur si uero plenaria solutio iam dictarum centum quadraginta librarum et grauaminum que interuenerint sicut supra notatum est his quibus ecclesia iam dicta tenetur de mandato abbatis et ecclesie usque ad obtauas sancti Remigy facta non fuerit eadem instrumenta non obstante contraditione uel reclamatione alicuius prefato abbati et ecclesie sancti Stephani eodem termino restituentur et iam dictas lx minas bladi censuales sicut antea eidem abbate et ecclesie annuatim reddere tenebimur ita tamen quod priusquam ipsa instrumenta uel bladum recipiant nobis uel mandato nostro supradictas centum quadraginta libras pruni ensium restituentur Porro nos uenditionem quam eadem ecclesia Iohani Roset de tenemento nostro Diuionis fecit cui uenditioni ego magister Mormenti presens interfui quantum ad nos adtinet omnino laudauimus ita quod nec per nos nec per aliquam suppositam personam ipsum tenementum nec iam dictas centum libras pruuinensium reclamare In huius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine roborauimus His pactionibus interfuerunt et testes sunt Robertus thesaurarius lingonensis tunc eiusdem episcopatus procurator et Petrus abbas sancti Benigni Diuionis qui in testimonium sigilla sua huic pagine apposuerunt Interfuerunt etiam et testes sunt Hebrardus archidiaconus Diuionis Bernardus et Jacobus canonici lingonenses Auctum est hoc apud Diuionem in capitulo sancti Stephani mense martio Anno domini millesimo ducentesimo