Charter Document - 05250004

Charter Document - 05250004


Charter Number: 05250004
Cartulary Title: Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego N[] Dei gratia magister Mormenti et conuentus eiusdem domus uniuersis presentem paginam inspecturis notum facimus quod cum nos deberemus ecclesie sancti Stephani diuionensis pro puteolo sexaginta minas bladi censuales annuatim reddendas apud Diuionem talis inter nos et eamdem ecclesiam de assensu partium facta est commutatio quod abbas et conuentus eiusdem ecclesie dictum censum puteoli qui erat sexaginta minarum ipsumque puteolum nobis dederunt in perpetuum et adquitauerunt et legitimam guarantiam tam de ipso puteolo quam de eodem censu nobis portare promiserunt Nos autem iam dictis abbati et ecclesie sancti Stephani dedimus in perpetuum et concessimus omne tenementum quod habebamus apud Diuionem et in locis circoniacentibus in uineis in domibus in pratis et in reditibus et in aliis quibus conque rebus mobilibus et immobilibus et legitimam guarantiam de his omnibus predicto abbati et ecclesie in perpetuum portare promisimus et tenemur Et insuper pro melioratione eiusdem commutationis centum et octoginta libras pruuinensium dicto abbati et ecclesie persoluimus Uenditionem quoque quam sepe dictus abbas et ecclesia sancti Stephani Johani Roset de supradicto tenemento fecerunt cui etiam uenditioni ego Nicholaus magister Mormenti presens interfui omnino approbauimus et laudauimus ita quod nec per nos nec per aliquam suppositam personam illud unquam poterimus reclamare Actum est hoc anno gratie millesimo ducentesimo