Charter Document - 05250003
Charter Number: | 05250003 |
---|---|
Cartulary Title: | Les foires et marchés à Dijon, essai d'histoire économique et chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1200 à 1230. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego H[] dominus Miribelli dedi et concessi prioratui de Miribello et ecclesie sancti Stephani pro redemptione anime mee et antecessorum meorum quicquid poterunt adquirere de casamentis militum ad dominum Miribelli pertinentibus Concessi etiam predicto prioratui piscaturam in fossatis que sunt uel que poterunt fieri infra stagnum et riueriam absque detrimento municionis uille mihi soli et heredi meo succedenti ad dominum supradicte uille An donationem Egidia uxor mea laudauit huius rei testes sunt abbas J[] theoloci et R[] monacus eius et N[] de Uergeio canonicus et A[] domina Belli Montis Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo